Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 22   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29

David having prepared all necessaries, chargeth Solomon to build the temple and the princes to assist him.

[1] Dixitque David : Haec est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israeli. [2] Et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israel, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei. [3] Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas praeparavit David : et aeris pondus innumerabile. [4] Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David. [5] Et dixit David : Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus : domus autem, quam aedificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur : praeparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes praeparavit impensas.

[6] Vocavitque Salomonem filium suum, et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israel. [7] Dixitque David ad Salomonem : Fili mi, voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei, [8] sed factus est sermo Domini ad me, dicens : Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti : non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me : [9] filius, qui nascetur tibi, erit vir quietissimus : faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum : et ob hanc causam Pacificus vocabitur : et pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus ejus. [10] Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem : firmaboque solium regni ejus super Israel in aeternum.

[11] Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et aedifica domum Domino Deo tuo, sicut locutus est de te. [12] Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israel, et custodire legem Domini Dei tui. [13] Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata, et judicia, quae praecepit Dominus Moysi ut doceret Israel : confortare, et virilter age; ne timeas, neque paveas. [14] Ecce ego in paupertate mea praeparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum : aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine : ligna et lapides praeparavi ad universa impendia. [15] Habes quoque plurimos artifices, latomos, et caementarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos,

[16] in auro et argento et aere et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur, et fac, et erit Dominus tecum. [17] Praecepit quoque David cunctis principibus Israel, ut adjuvarent Salomonem filium suum : [18] Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus. [19] Praebete igitur corda vestra et animas vestras, ut quaeratis Dominum Deum vestrum : et consurgite, et aedificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca foederis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quae aedificatur nomini Domini.

< previous   1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 22   next >