Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 25   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29

The number and divisions of the musicians.

[1] Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes. [2] De filiis Asaph : Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph : sub manu Asaph prophetantis juxta regem. [3] Porro Idithun : filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum. [4] Heman quoque : filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Jerimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Jesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth : [5] omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu : deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres.

[6] Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem : Asaph videlicet, et Idithun, et Heman. [7] Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo. [8] Miseruntque sortes per vices suas, ex aequo tam major quam minor, doctus pariter et indoctus. [9] Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliae, ipsi et filii ejus, et fratribus ejus duodecim. [10] Tertia Zachur, filiis et fratribus ejus duodecim.

[11] Quarta Isari, filiis et fratribus ejus duodecim. [12] Quinta Nathaniae, filiis et fratribus ejus duodecim. [13] Sexta Bocciau, filiis et fratribus ejus duodecim. [14] Septima Isreela, filiis et fratribus ejus duodecim. [15] Octava Jesaiae, filiis et fratribus ejus duodecim.

[16] Nona Mathaniae, filiis et fratribus ejus duodecim. [17] Decima Semeiae, filiis et fratribus ejus duodecim. [18] Undecima Azareel, filiis et fratribus ejus duodecim. [19] Duodecima Hasabiae, filiis et fratribus ejus duodecim. [20] Tertiadecima Subael, filiis et fratribus ejus duodecim.

[21] Quartadecima Mathathiae, filiis et fratribus ejus duodecim. [22] Quintadecima Jerimoth, filiis et fratribus ejus duodecim. [23] Sextadecima Hananiae, filiis et fratribus ejus duodecim. [24] Septimadecima Jesbacassae, filiis et fratribus ejus duodecim. [25] Octavadecima Hanani, filiis et fratribus ejus duodecim.

[26] Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus ejus duodecim. [27] Vigesima Eliatha, filiis et fratribus ejus duodecim. [28] Vigesima prima Othir, filiis et fratribus ejus duodecim. [29] Vigesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus ejus duodecim. [30] Vigesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus ejus duodecim.

[31] Vigesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus ejus duodecim.

< previous   1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 25   next >