|
The posterity of Benjamin is further declared down to Saul. His issue.
[1] Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium,
[2] Nohaa quartum, et Rapha quintum.
[3] Fueruntque filii Bale: Addar, et Gera, et Abiud,
[4] Abisue quoque et Naaman, et Ahoe,
[5] sed et Gera, et Sephuphan, et Huram.
[6] Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath.
[7] Naaman autem, et Achia, et Gera ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud.
[8] Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas.
[9] Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom,
[10] Jehus quoque, et Sechia, et Marma: hi sunt filii ejus principes in familiis suis.
[11] Mehusim vero genuit Abitob, et Elphaal.
[12] Porro filii Elphaal: Heber, et Misaam, et Samad: hic aedificavit Ono, et Lod, et filias ejus.
[13] Baria autem, et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon: hi fugaverunt habitatores Geth.
[14] Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth,
[15] et Zabadia, et Arod, et Heder,
[16] Michael quoque, et Jespha, et Joha filii Baria.
[17] Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber,
[18] et Jesamari, et Jezlia, et Jobab filii Elphaal,
[19] et Jacim, et Zechri, et Zabdi,
[20] et Elioenai, et Selethai, et Eliel,
[21] et Adaia, et Baraia, et Samarath filii Semei.
[22] Et Jespham, et Heber, et Eliel,
[23] Et Abdon, et Zechri, et Hanan,
[24] et Hanania, et Aelam, et Anathothia,
[25] et Jephdaia, et Phanuel filii Sesac.
[26] Et Samsari, et Sohoria, et Otholia,
[27] et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham.
[28] Hi patriarchae, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem.
[29] In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha:
[30] filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab,
[31] Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth:
[32] et Macelloth genuit Samaa: habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.
[33] Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
[34] Filius autem Jonathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha.
[35] Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
[36] Et Ahaz genuit Joada: et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri: porro Zamri genuit Mosa,
[37] et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.
[38] Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan: omnes hi filii Asel.
[39] Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius.
[40] Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum: et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi, filii Benjamin.
|