Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 15   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29

The ark is brought into the city of David, with great solemnity. Michol derideth David's devotion.

[1] Fecit quoque sibi domos in civitate David : et aedificavit locum arcae Dei, tetenditque ei tabernaculum. [2] Tunc dixit David : Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in aeternum. [3] Congregavitque universum Israel in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem praeparaverat ei : [4] necnon et filios Aaron, et Levitas. [5] De filiis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres ejus centum viginti.

[6] De filiis Merari, Asaia princeps : et fratres ejus ducenti viginti. [7] De filiis Gersom, Joel princeps : et fratres ejus centum triginta. [8] De filiis Elisaphan, Semeias princeps : et fratres ejus ducenti. [9] De filiis Hebron, Eliel princeps : et fratres ejus octoginta. [10] De filiis Oziel, Aminadab princeps : et fratres ejus centum duodecim.

[11] Vocavitque David Sadoc, et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joel, Semeiam, Eliel, et Aminadab : [12] et dixit ad eos : Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israel ad locum qui ei praeparatus est : [13] ne ut a principio, quia non eratis praesentes, percussit nos Dominus; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus. [14] Sanctificati sunt ergo sacerdotes, et Levitae, ut portarent arcam Domini Dei Israel. [15] Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus.

[16] Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus laetitiae. [17] Constitueruntque Levitas : Heman filium Joel, et de fratribus ejus Asaph filium Barachiae : de filiis vero Merari, fratribus eorum : Ethan filium Casaiae. [18] Et cum eis fratres eorum : in secundo ordine, Zachariam, et Ben, et Jaziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, Eliab, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Jehiel, janitores. [19] Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis aeneis concrepantes. [20] Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias in nablis arcana cantabant.

[21] Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Jehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion. [22] Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiae praeerat, ad praecindendam melodiam : erat quippe valde sapiens. [23] Et Barachias, et Elcana, janitores arcae. [24] Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanael, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei : et Obededom, et Jehias, erant janitores arcae. [25] Igitur David, et omnes majores natu Israel, et tribuni, ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia.

[26] Cumque adjuvisset Deus Levitas, qui portabant arcam foederis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes. [27] Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitae qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores : David autem etiam indutus erat ephod lineo. [28] Universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in jubilo, et sonitu buccinae, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes. [29] Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram, vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo.

< previous   1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 15   next >