Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 12   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29

Who followed David when he fled from Saul. And who came to Hebron to make him king.

[1] Hi quoque venerunt ad David in Siceleg, cum adhuc fugeret Saul filium Cis, qui erant fortissimi et egregii pugnatores, [2] tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa jacientes, et dirigentes sagittas : de fratribus Saul ex Benjamin. [3] Princeps Ahiecer, et Joas filii Samaa Gabaathites, et Jaziel, et Phallet filii Azmoth, et Baracha, et Jehu Anathotites. [4] Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta. Jeremias, et Jeheziel, et Johanan, et Jezabad Gaderothites. [5] Et Eluzai et Jerimuth, et Baalia, et Samaria, et Saphatia Haruphites.

[6] Elcana, et Jesia, et Azareel, et Joezer, et Jesbaam de Carehim : [7] Joela quoque, et Zabadia filii Jeroham de Gedor. [8] Sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam : facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreae in montibus : [9] Ezer princeps, Obdias secundus, Eliab tertius, [10] Masmana quartus, Jeremias quintus,

[11] Ethi sextus, Eliel septimus, [12] Johanan octavus, Elzebad nonus, [13] Jeremias decimus, Machbanai undecimus. [14] Hi de filiis Gad principes exercitus : novissimus centum militibus praeerat, et maximus, mille. [15] Isti sunt qui transierunt Jordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas : et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem.

[16] Venerunt autem et de Benjamin, et de Juda ad praesidium, in quo morabatur David. [17] Egressusque est David obviam eis, et ait : Si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi, cor meum jungatur vobis : si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum, et judicet. [18] Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait : Tui sumus, o David; et tecum, fili Isai. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis : te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmae. [19] Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthiim adversus Saul, ut pugnaret : et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum, dicentes : Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul. [20] Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse, Ednas, et Jozabad, et Jedihel, et Michael, et Ednas, et Jozabad, et Eliu, et Salathi, principes millium in Manasse.

[21] Hi praebuerunt auxilium David adversus latrunculos : omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu. [22] Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus, quasi exercitus Dei. [23] Iste quoque est numerus principum exercitus, qui venerunt ad David, cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini. [24] Filii Juda portantes clypeum et hastam, sex millia octingenti expediti ad praelium. [25] De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum, septem millia centum.

[26] De filiis Levi, quatuor millia sexcenti. [27] Jojoda quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria millia septingenti. [28] Sadoc etiam puer egregiae indolis, et domus patris ejus, principes viginti duo. [29] De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia : magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul. [30] Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti, fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis.

[31] Et ex dimidia tribu Manasse, decem et octo millia, singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David. [32] De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israel, principes ducenti : omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur. [33] Porro de Zabulon qui egrediebantur ad praelium, et stabant in acie instructi armis bellicis, quinquaginta millia venerunt in auxilium, non in corde duplici. [34] Et de Nephthali, principes mille, et cum eis instructi clypeo et hasta, triginta et septem millia. [35] De Dan etiam praeparati ad praelium, viginti octo millia sexcenti.

[36] Et de Aser egredientes ad pugnam, et in acie provocantes, quadraginta millia. [37] Trans Jordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia parte tribus Manasse instructi armis bellicis, centum viginti millia. [38] Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum, corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel : sed et omnes reliqui ex Israel, uno corde erant, ut rex fieret David. [39] Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes : praeparaverant enim eis fratres sui. [40] Sed et qui juxta eos erant, usque ad Issachar, et Zabulon, et Nephthali, afferebant panes in asinis, et camelis, et mulis, et bobus ad vescendum : farinam, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, arietes ad omnem copiam : gaudium quippe erat in Israel.

< previous   1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 12   next >