Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 13   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29

The ark is brought from Cariathiarim. Oza for touching it is struck dead.

[1] Init autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus, [2] et ait ad omnem coetum Israel : Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel, et ad sacerdotes, et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos, [3] et reducamus arcam Dei nostri ad nos : non enim requisivimus eam in diebus Saul. [4] Et respondit universa multitudo ut ita fieret : placuerat enim sermo omni populo. [5] Congregavit ergo David cunctum Israel a Sihor Aegypti, usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim.

[6] Et ascendit David, et omnis vir Israel, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus. [7] Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab : Oza autem, et frater ejus minabant plaustrum. [8] Porro David, et universus Israel, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis. [9] Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam : bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam. [10] Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam : et mortuus est ibi coram Domino.

[11] Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam : vocavitque locum illum Divisio Ozae, usque in praesentem diem. [12] Et timuit Deum tunc temporis, dicens : Quomodo possum ad me introducere arcam Dei? [13] et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethaei. [14] Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus : et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quae habebat.

< previous   1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 13   next >