Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 10   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29

Saul is slain for his sins: he is buried by the men of Jabes.

[1] Philisthiim autem pugnabant contra Israel, fugeruntque viri Israel Palaesthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe. [2] Cumque appropinquassent Philisthaei, persequentes Saul, et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul. [3] Et aggravatum est praelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis. [4] Et dixit Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus : arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum. [5] Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est.

[6] Interiit ergo Saul, et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit. [7] Quod cum vidissent viri Israel, qui habitabant in campestribus, fugerunt : et Saul ac filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt : veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis. [8] Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia caesorum, invenerunt Saul, et filios ejus jacentes in monte Gelboe. [9] Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis : [10] arma autem ejus consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon.

[11] Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthiim fecerant super Saul, [12] consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus : attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus. [13] Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat, et non custodierit illud : sed insuper etiam pythonissam consuluerit, [14] nec speraverit in Domino : propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai.

< previous   1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 10   next >