Latin Vulgate Bible

< prev 1st Book of Paralipomenon (1 Chronicles) next >
< prev Chapter 3 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29

The genealogy of the house of David.

 1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron : primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,  2 tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,  3 quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua.  4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.  5 Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel,

 6 Jebaar quoque et Elisama,  7 et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia,  8 necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem :  9 omnes hi, filii David absque filiis concubinarum : habueruntque sororem Thamar.  10 Filius autem Salomonis, Roboam : cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,

 11 pater Joram : qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas :  12 et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariae filius Joatham  13 procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses.  14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiae.  15 Filii autem Josiae fuerunt : primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias quartus Sellum.

 16 De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias.  17 Filii Jechoniae fuerunt : Asir, Salathiel,  18 Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia.  19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum :  20 Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque.

 21 Filius autem Hananiae, Phaltias pater Jeseiae, cujus filius Raphaia : hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.  22 Filius Secheniae, Semeia : cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.  23 Filius Naariae, Elioenai, et Ezechias, et Ezricam, tres.  24 Filii Elioenai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.

< prev 1st Book of Paralipomenon (1 Chronicles) next >
< prev Chapter 3 next >

 
TOP OF PAGE