DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles) | >
< previous | Chapter 14 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29

David's house, and children: his victories over the Philistines.

[1] Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut aedificarent ei domum. [2] Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israel. [3] Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem: genuitque filios et filias. [4] Et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem: Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon, [5] Jebahar, et Elisua, et Eliphalet,

[6] Noga quoque, et Napheg, et Japhia, [7] Elisama, et Baaliada, et Eliphalet. [8] Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israel, ascenderunt omnes ut quaererent eum: quod cum audisset David, egressus est obviam eis. [9] Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim. [10] Consuluitque David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? Et dixit ei Dominus: Ascende, et tradam eos in manu tua.

[11] Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit: Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquae: et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim. [12] Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri. [13] Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle. [14] Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascendas post eos: recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum. [15] Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum: egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.

[16] Fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera. [17] Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes.

< previous | Chapter 14 | next >