Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29

Other genealogies of Juda and Simeon, and their victories.

[1] Filii Juda : Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal. [2] Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad : hae cognationes Sarathi. [3] Ista quoque stirpes Etam : Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni. [4] Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa : isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem. [5] Assur vero patri Thecuae erant duae uxores, Halaa et Naara.

[6] Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari : isti sunt filii Naara. [7] Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan. [8] Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum. [9] Fuit autem Jabes inclytus prae fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens : Quia peperi eum in dolore. [10] Invocavit vero Jabes Deum Israel, dicens : Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et praestitit Deus quae precatus est.

[11] Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon. [12] Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas : hi sunt viri Recha. [13] Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi. [14] Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum : ibi quippe artifices erant. [15] Filii vero Caleb filii Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela : Cenez.

[16] Filii quoque Jaleleel : Ziph, et Zipha, Thiria, et Asrael. [17] Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo. [18] Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoe : hi autem filii Bethiae filiae Pharaonis, quam accepit Mered. [19] Et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi. [20] Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth.

[21] Filii Sela, filii Juda : Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in Domo juramenti. [22] Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem : haec autem verba vetera. [23] Hi sunt figuli habitantes in plantationibus, et in sepibus, apud regem in operibus ejus, commoratique sunt ibi. [24] Filii Simeon : Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul. [25] Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus.

[26] Filii Masma : Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus. [27] Filii Semei sedecim, et filiae sex : fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Juda. [28] Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal, [29] et in Bala, et in Asom, et in Tholad, [30] et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg,

[31] et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim : hae civitates eorum usque ad regem David. [32] Villae quoque eorum : Etam, et Aen, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque. [33] Et universi vinculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal : haec est habitatio eorum, et sedium distributio. [34] Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasiae, [35] et Joel, et Jehu filius Josabiae filii Saraiae filii Asiel,

[36] et Elioenai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia, [37] Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia. [38] Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer. [39] Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quaererent pascua gregibus suis. [40] Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham.

[41] Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiae regis Juda : et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem : habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt. [42] De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi : [43] et percusserunt reliquias, quae evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.

< previous   1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles)   next >
< previous   Chapter 4   next >