Latin Vulgate (Clementine)
< previous   4th Book Of Kings (2 Kings)   next >
< previous   Chapter 21   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25

The wickedness of Manasses: God's threats by his prophets. His wicked son Amon succeedeth him, and is slain by his servants.

[1] Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Haphsiba. [2] Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israel. [3] Conversusque est, et aedificavit excelsa, quae dissipaverat Ezechias pater ejus : et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israel, et adoravit omnem militiam caeli, et coluit eam. [4] Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus : In Jerusalem ponam nomen meum. [5] Et exstruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini.

[6] Et traduxit filium suum per ignem : et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum. [7] Posuit quoque idolum luci, quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus : In templo hoc, et in Jerusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum. [8] Et ultra non faciam commoveri pedem Israel de terra, quam dedi patribus eorum : si tamen custodierint opere omnia quae praecepi eis, et universam legem, quam mandavit eis servus meus Moyses. [9] Illi vero non audierunt : sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israel. [10] Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens :

[11] Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quae fecerunt Amorrhaei ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis : [12] propterea haec dicit Dominus Deus Israel : Ecce ego inducam mala super Jerusalem et Judam : ut quicumque audierit, tinniant ambae aures ejus. [13] Et extendam super Jerusalem funiculum Samariae, et pondus domus Achab : et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulae : et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem ejus. [14] Dimittam vero reliquias haereditatis meae, et tradam eas in manus inimicorum ejus : eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis : [15] eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto, usque ad hanc diem.

[16] Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os : absque peccatis suis, quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino. [17] Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa quae fecit, et peccatum ejus, quod peccavit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? [18] Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suae, in horto Oza : et regnavit Amon filius ejus pro eo. [19] Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset : duobus quoque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Messalemeth filia Harus de Jeteba. [20] Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus.

[21] Et ambulavit in omni via, per quam ambulaverat pater ejus : servivitque immunditiis, quibus servierat pater ejus, et adoravit eas, [22] et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini. [23] Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua. [24] Percussit autem populus terrae omnes, qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo. [25] Reliqua autem sermonum Amon, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?

[26] Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza : et regnavit Josias filius ejus pro eo.

< previous   4th Book Of Kings (2 Kings)   next >
< previous   Chapter 21   next >