Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint Paul To The Romans   next >
< previous   Chapter 16   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

He concludes with salutations, bidding them beware of all that should oppose the doctrine they had learned.

[1] Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quae est in ministerio ecclesiae, quae est in Cenchris : [2] ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis : et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit : etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi. [3] Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu [4] ( qui pro anima mea suas cervices supposuerunt : quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctae ecclesiae gentium), [5] et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epaenetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiae in Christo.

[6] Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis. [7] Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos : qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. [8] Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. [9] Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum. [10] Salutate Apellen probum in Christo.

[11] Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino. [12] Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quae multum laboravit in Domino. [13] Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam. [14] Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. [15] Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos.

[16] Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi. [17] Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. [18] Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. [19] Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. [20] Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.

[21] Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei. [22] Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino. [23] Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater. [24] Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. [25] Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti

[26] ( quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti, [27] soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

< previous   Epistle Of Saint Paul To The Romans   next >
< previous   Chapter 16   next >