There is no condemnation to them that, being justified by Christ, walk not according to the flesh, but according to the spirit. Their strong hope and love of God.
[1] Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu : qui non secundum carnem ambulant.
[2] Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.
[3] Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem : Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,
[4] et justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.
[5] Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt : qui vero secundum spiritum sunt, quae sunt spiritus, sentiunt.
[6] Nam prudentia carnis, mors est : prudentia autem spiritus, vita et pax :
[7] quoniam sapientia carnis inimica est Deo : legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.
[8] Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
[9] Vos autem in carne non estis, sed in spiritu : si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Siquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
[10] Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.
[11] Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis : qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.
[12] Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
[13] Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini : si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
[14] Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.
[15] Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba ( Pater).
[16] Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
[17] Si autem filii, et haeredes : haeredes, quidem Dei, cohaeredes autem Christi : si tamen compatimur ut et conglorificemur.
[18] Existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.
[19] Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat.
[20] Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe :
[21] quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.
[22] Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.
[23] Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes : et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.
[24] Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quae videtur, non est spes : nam quod videt quis, quid sperat?
[25] Si autem quod non videmus, speramus : per patientiam exspectamus.
[26] Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
[27] Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus : quia secundum Deum postulat pro sanctis.
[28] Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.
[29] Nam quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
[30] Quos autem praedestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit.
[31] Quid ergo dicemus ad haec? si Deus pro nobis, qui contra nos?
[32] Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit?
[33] Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat,
[34] quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.
[35] Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius?
[36] ( Sicut scriptum est : Quia propter te mortificamur tota die : aestimati sumus sicut oves occisionis.)
[37] Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.
[38] Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
[39] neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.
|