Latin Vulgate Bible

< prev Epistle of St Paul to the Romans next >
< prev Chapter 4 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16        

Abraham was not justified by works done, as of himself, but by grace and by faith. And that before he was circumcised. Gentiles, by faith, are his children.

 1 Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem?  2 Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.  3 Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatam est illi ad justitiam.  4 Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.  5 Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiae Dei.

 6 Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus :  7 Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.  8 Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.  9 Beatitudo ergo haec in circumcisione tantum manet, an etiam in praeputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad justitiam.  10 Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio.

 11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio : ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur et illis ad justitiam :  12 et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae.  13 Non enim per legem promissio Abrahae, aut semini ejus ut haeres esset mundi : sed per justitiam fidei.  14 Si enim qui ex lege, haeredes sunt : exinanita est fides, abolita est promissio.  15 Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio.

 16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahae, qui pater est omnium nostrum  17 ( sicut scriptum est : Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt :  18 qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei : Sic erit semen tuum.  19 Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae.  20 In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo :

 21 plenissime sciens, quia quaecumque promisit, potens est et facere.  22 Ideo et reputatum est illi ad justitiam.  23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam :  24 sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis,  25 qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.

< prev Epistle of St Paul to the Romans next >
< prev Chapter 4 next >

 
TOP OF PAGE