|
The end of the law is faith in Christ. which the Jews refusing to submit to, cannot be justified.
[1] Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.
[2] Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.
[3] Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti.
[4] Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
[5] Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
[6] Quae autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Qui ascendet in caelum? id est, Christum deducere:
[7] aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare.
[8] Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod praedicamus.
[9] Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
[10] Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem.
[11] Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.
[12] Non enim est distinctio Judaei et Graeci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
[13] Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
[14] Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante?
[15] quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona!
[16] Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro?
[17] Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
[18] Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
[19] Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.
[20] Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quaerentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant.
[21] Ad Israel autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.
|