Lessons of obedience to superiors and mutual charity.
[1] Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est enim potestas nisi a Deo : quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt.
[2] Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt :
[3] nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac : et habebis laudem ex illa :
[4] Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time : non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est : vindex in iram ei qui malum agit.
[5] Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
[6] Ideo enim et tributa praestatis : ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.
[7] Reddite ergo omnibus debita : cui tribulatum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem.
[8] Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis : qui enim diligit proximum, legem implevit.
[9] Nam : non adultaberis : non occides : non furaberis : non falsum testimonium dices : non concupisces : et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur : diliges proximum tuum sicut teipsum.
[10] Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.
[11] Et hoc scientes tempus : quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.
[12] Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.
[13] Sicut in die honeste ambulemus : non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et aemulatione :
[14] sed induamini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.
|