The advantages of the Jews. All men are sinners and none can be justified by the works of the law, but only by the grace of Christ.
[1] Quid ergo amplius Judaeo est? aut quae utilitas circumcisionis?
[2] Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
[3] Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit.
[4] Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum est : Ut justificeris in sermonibus tuis : et vincas cum judicaris.
[5] Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram?
[6] secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum?
[7] Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius : quid adhuc et ego tamquam peccator judicor?
[8] et non ( sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est.
[9] Quid ergo? praecellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse,
[10] sicut scriptum est : Quia non est justus quisquam :
[11] non est intelligens, non est requirens Deum.
[12] Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
[13] Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant : venenum aspidum sub labiis eorum :
[14] quorum os maledictione, et amaritudine plenum est :
[15] veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem :
[16] contritio et infelicitas in viis eorum :
[17] et viam pacis non cognoverunt :
[18] non est timor Dei ante oculos eorum.
[19] Scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur : ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo :
[20] quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.
[21] Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et prophetis.
[22] Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum : non enim est distinctio :
[23] omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.
[24] Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu,
[25] quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum
[26] in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiae ejus in hoc tempore : ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.
[27] Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non : sed per legem fidei.
[28] Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.
[29] An Judaeorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium :
[30] quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem.
[31] Legem ergo destruimus per fidem? Absit : sed legem statuimus.
|