|
God hath not cast off all Israel. The Gentiles must not be proud but stand in faith and fear.
[1] Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin:
[2] non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? quemadmodum interpellat Deum adversum Israel:
[3] Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam.
[4] Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.
[5] Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt.
[6] Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia.
[7] Quid ergo? Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excaecati sunt:
[8] sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem.
[9] Et David dicit: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.
[10] Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva.
[11] Dico ergo: Numquid sic offenderunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos aemulentur.
[12] Quod si delictum illorum divitiae sunt mundi, et diminutio eorum divitiae gentium: quanto magis plenitudo eorum?
[13] Vobis enim dico gentibus: Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,
[14] si quomodo ad aemulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
[15] Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi: quae assumptio, nisi vita ex mortuis?
[16] Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami.
[17] Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivae factus es,
[18] noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te.
[19] Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar.
[20] Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time.
[21] Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat.
[22] Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
[23] Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur: potens est enim Deus iterum inserere illos.
[24] Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam: quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suae olivae?
[25] Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret,
[26] et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob.
[27] Et hoc illis a me testamentum: cum abstulero peccata eorum.
[28] Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos: secundum electionem autem, carissimi propter patres.
[29] Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei.
[30] Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum:
[31] ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam: ut et ipsi misericordiam consequantur.
[32] Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.
[33] O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!
[34] Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit?
[35] aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?
[36] Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula. Amen.
|