The Jews are censured, who make their boast of the law and keep it not. He declares who are the true Jews.
[1] Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quae judicas.
[2] Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.
[3] Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei?
[4] an divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit?
[5] Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei,
[6] qui reddet unicuique secundum opera ejus :
[7] iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam :
[8] iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.
[9] Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum, et Graeci :
[10] gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum, et Graeco :
[11] non enim est acceptio personarum apud Deum.
[12] Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt : et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.
[13] Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.
[14] Cum autem gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex :
[15] qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,
[16] in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.
[17] Si autem tu Judaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,
[18] et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,
[19] confidis teipsum esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,
[20] eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae, et veritatis in lege.
[21] Qui ergo alium doces, teipsum non doces : qui praedicas non furandum, furaris :
[22] qui dicis non moechandum, moecharis : qui abominaris idola, sacrilegium facis :
[23] qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras.
[24] ( Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)
[25] Circumcisio quidem prodest, si legem observes : si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est.
[26] Si igitur praeputium justitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur?
[27] et judicabit id quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es?
[28] Non enim qui in manifesto, Judaeus est : neque quae in manifesto, in carne, est circumcisio :
[29] sed qui in abscondito, Judaeus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
|