Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint Paul To The Romans   next >
< previous   Chapter 9   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

The apostle's concern for the Jews. God's election is free and not confined to their nation.

[1] Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto : [2] quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. [3] Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, [4] qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa : [5] quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

[6] Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitae : [7] neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii : sed in Isaac vocabitur tibi semen : [8] id est, non qui filii carnis, hi filii Dei : sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine. [9] Promissionis enim verbum hoc est : Secundum hoc tempus veniam : et erit Sarae filius. [10] Non solum autem illa : sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.

[11] Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali ( ut secundum electionem propositum Dei maneret), [12] non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori, [13] sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui. [14] Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. [15] Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam praestabo cujus miserebor.

[16] Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. [17] Dicit enim Scriptura Pharaoni : Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam : et ut annuntietur nomen meum in universa terra. [18] Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. [19] Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit? [20] O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic?

[21] an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? [22] Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, apta in interitum, [23] ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. [24] Quos et vocavit nos non solum ex Judaeis, sed etiam in gentibus, [25] sicut in Osee dicit : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.

[26] Et erit : in loco, ubi dictum est eis : Non plebs mea vos : ibi vocabuntur filii Dei vivi. [27] Isaias autem clamat pro Israel : Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. [28] Verbum enim consummans, et abbrevians in aequitate : quia verbum breviatum faciet Dominus super terram : [29] et sicut praedixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. [30] Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam : justitiam autem, quae ex fide est.

[31] Israel vero sectando legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. [32] Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus : offenderunt enim in lapidem offensionis, [33] sicut scriptum est : Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali : et omnis qui credit in eum, non confundetur.

< previous   Epistle Of Saint Paul To The Romans   next >
< previous   Chapter 9   next >