Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Epistle Of Saint Paul To The Corinthians | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

He reproveth their dissensions about their teachers. The world was to be saved by preaching of the cross, and not by human wisdom or eloquence.

[1] Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater, [2] ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro. [3] Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. [4] Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu: [5] quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.

[6] Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis: [7] ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, [8] qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi. [9] Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri. [10] Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.

[11] Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos. [12] Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephae: ego autem Christi. [13] Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? [14] Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium: [15] ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.

[16] Baptizavi autem et Stephanae domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim. [17] Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. [18] Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. [19] Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. [20] Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?

[21] Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. [22] Quoniam et Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: [23] nos autem praedicamus Christum crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, [24] ipsis autem vocatis Judaeis, atque Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia: [25] quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.

[26] Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: [27] sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: [28] et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret: [29] ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. [30] Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio:

[31] ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.

< previous | Chapter 1 | next >