Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint Paul To The Romans   next >
< previous   Chapter 6   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16        

The Christian must die to sin and live to God.

[1] Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet? [2] Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? [3] an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? [4] Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. [5] Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus.

[6] Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. [7] Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. [8] Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, [9] scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur. [10] Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo.

[11] Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro. [12] Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus. [13] Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato : sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes : et membra vestra arma justitiae Deo. [14] Peccatum enim vobis non dominabitur : non enim sub lege estis, sed sub gratia. [15] Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.

[16] Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam? [17] Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis. [18] Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae. [19] Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae : sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in santificationem. [20] Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae.

[21] Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. [22] Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in santificationem, finem vero vitam aeternam. [23] Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita aeterna, in Christo Jesu Domino nostro.

< previous   Epistle Of Saint Paul To The Romans   next >
< previous   Chapter 6   next >