|
Christ's resurrection and manifestation of himself to his disciples.
[1] Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata:
[2] et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
[3] Et ingressae non invenerunt corpus Domini Jesu.
[4] Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
[5] Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quaeritis viventem cum mortuis?
[6] non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,
[7] dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
[8] Et recordatae sunt verborum ejus.
[9] Et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et ceteris omnibus.
[10] Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceterae quae cum eis erant, quae dicebant ad apostolos haec.
[11] Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.
[12] Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
[13] Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.
[14] Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant.
[15] Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent: et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis:
[16] oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
[17] Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?
[18] Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus?
[19] Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo:
[20] et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum:
[21] nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel: et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie quod haec facta sunt.
[22] Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum,
[23] et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
[24] Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.
[25] Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae!
[26] Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?
[27] Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant.
[28] Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire.
[29] Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.
[30] Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
[31] Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum.
[32] Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?
[33] Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem: et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,
[34] dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
[35] Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
[36] Dum autem haec loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere.
[37] Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.
[38] Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?
[39] videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
[40] Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
[41] Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur?
[42] At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.
[43] Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
[44] Et dixit ad eos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.
[45] Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,
[46] et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die:
[47] et praedicari in nomine ejus poenitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.
[48] Vos autem testes estis horum.
[49] Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
[50] Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.
[51] Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in caelum.
[52] Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno:
[53] et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.
|