Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint Luke   next >
< previous   Chapter 14   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

Christ heals the dropsical man. The parable of the supper. The necessity of renouncing all to follow Christ.

[1] Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. [2] Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. [3] Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisaeos, dicens : Si licet sabbato curare? [4] At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit. [5] Et respondens ad illos dixit : Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati?

[6] Et non poterant ad haec respondere illi. [7] Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos : [8] Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo. [9] Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi : Da huic locum : et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. [10] Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco : ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi : Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus :

[11] quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur : et qui se humiliat, exaltabitur. [12] Dicebat autem et ei, qui invitaverat : Cum facis prandium, aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites : ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio; [13] sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et caecos : [14] et beatus eris, quia non habent retribuere tibi : retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. [15] Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi : Beatus qui manducabit panem in regno Dei.

[16] At ipse dixit ei : Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos. [17] Et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. [18] Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei : Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam : rogo te, habe me excusatum. [19] Et alter dixit : Juga boum emi quinque, et eo probare illa : rogo te, habe me excusatum. [20] Et alius dixit : Uxorem duxi, et ideo non possum venire.

[21] Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo : Exi cito in plateas et vicos civitatis : et pauperes, ac debiles, et caecos, et claudos introduc huc. [22] Et ait servus : Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. [23] Et ait dominus servo : Exi in vias, et saepes : et compelle intrare, ut impleatur domus mea. [24] Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit coenam meam. [25] Ibant autem turbae multae cum eo : et conversus dixit ad illos :

[26] Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. [27] Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. [28] Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum, [29] ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, [30] dicentes : Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare?

[31] Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? [32] Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quae pacis sunt. [33] Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. [34] Bonum est sal : si autem sal evanuerit, in quo condietur? [35] Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.

< previous   Gospel According to Saint Luke   next >
< previous   Chapter 14   next >