Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint Luke   next >
< previous   Chapter 7   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

Christ heals the centurion's servant. He raises the widow's son to life, answers the messengers sent by John and absolves the penitent sinner.

[1] Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. [2] Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus. [3] Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judaeorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus. [4] At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi praestes : [5] diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis.

[6] Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres : [7] propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus. [8] Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit. [9] Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni. [10] Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.

[11] Et factum est : deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim : et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa. [12] Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae : et haec vidua erat : et turba civitatis multa cum illa. [13] Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi : Noli flere. [14] Et accessit, et tetigit loculum. ( Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait : Adolescens, tibi dico, surge. [15] Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae.

[16] Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam. [17] Et exiit hic sermo in universam Judaeam de eo, et in omnem circa regionem. [18] Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his. [19] Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? [20] Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?

[21] ( In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et caecis multis donavit visum.) [22] Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis : quia caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur : [23] et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me. [24] Et cum discessissent nuntii Joannis, coepit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? [25] Sed quid existis videre? hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.

[26] Sed quid existis videre? prophetam? Utique dico vobis, et plus quam prophetam : [27] hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. [28] Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo. [29] Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. [30] Pharisaei autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.

[31] Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt? [32] Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis. [33] Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Daemonium habet. [34] Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. [35] Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.

[36] Rogabat autem illum quidam de pharisaeis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisaei discubuit. [37] Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti : [38] et stans retro secus pedes ejus, lacrimis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. [39] Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens : Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum : quia peccatrix est. [40] Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic.

[41] Duo debitores erant cuidam foeneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. [42] Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit? [43] Respondens Simon dixit : Aestimo quia is cui plus donavit. At ille dixit : Recte judicasti. [44] Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : haec autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. [45] Osculum mihi non dedisti : haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.

[46] Oleo caput meum non unxisti : haec autem unguento unxit pedes meos. [47] Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. [48] Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata. [49] Et coeperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic qui etiam peccata dimittit? [50] Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.

< previous   Gospel According to Saint Luke   next >
< previous   Chapter 7   next >