Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint Luke   next >
< previous   Chapter 11   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

Christ teaches his disciples to pray. He casts out a dumb devil, confutes the Pharisees, and pronounces woes against them for their hypocrisy.

[1] Et factum est : cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum : Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos. [2] Et ait illis : Cum oratis, dicite : Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. [3] Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. [4] Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem. [5] Et ait ad illos : Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi : Amice, commoda mihi tres panes,

[6] quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum, [7] et ille de intus respondens dicat : Noli mihi molestus esse, jam ostrium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili : non possum surgere, et dare tibi. [8] Et si ille perseveraverit pulsans : dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. [9] Et ego dico vobis : Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. [10] Omnis enim qui petit, accipit : et qui quaerit, invenit : et pulsanti aperietur.

[11] Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? [12] aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? [13] Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se? [14] Et erat ejiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae. [15] Quidam autem ex eis dixerunt : In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia.

[16] Et alii tentantes, signum de caelo quaerebant ab eo. [17] Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. [18] Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere daemonia. [19] Si autem ego in Beelzebub ejicio daemonia : filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. [20] Porro si in digito Dei ejicio daemonia : profecto pervenit in vos regnum Dei.

[21] Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. [22] Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. [23] Qui non est mecum, contra me est : et qui non colligit mecum, dispergit. [24] Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem : et non inveniens dicit : Revertar in domum meam unde exivi. [25] Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.

[26] Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. [27] Factum est autem, cum haec diceret : extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi : Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. [28] At ille dixit : Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. [29] Turbis autem concurrentibus coepit dicere : Generatio haec, generatio nequam est : signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. [30] Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.

[31] Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos : quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis : et ecce plus quam Salomon hic. [32] Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam : quia poenitentiam egerunt ad praedicationem Jonae, et ecce plus quam Jonas hic. [33] Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio : sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. [34] Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit : si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. [35] Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebrae sint.

[36] Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. [37] Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. [38] Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. [39] Et ait Dominus ad illum : Nunc vos pharisaei, quod deforis est calicis et catini, mundatis : quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. [40] Stulti nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit?

[41] Verumtamen quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. [42] Sed vae vobis, pharisaeis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et praeteritis judicium et caritatem Dei : haec autem oportuit facere, et illa non omittere. [43] Vae vobis, pharisaeis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro. [44] Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt. [45] Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi : Magister, haec dicens etiam contumeliam nobis facis.

[46] At ille ait : Et vobis legisperitis vae : quia oneratis homines oneribus, quae portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas. [47] Vae vobis, qui aedificatis monumenta prophetarum : patres autem vestri occiderunt illos. [48] Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum : quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulchra. [49] Propterea et sapientia Dei dixit : Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur : [50] ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,

[51] a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione. [52] Vae vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiae : ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis. [53] Cum autem haec ad illos diceret, coeperunt pharisaei et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis, [54] insidiantes ei, et quaerentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.

< previous   Gospel According to Saint Luke   next >
< previous   Chapter 11   next >