Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint Luke   next >
< previous   Chapter 16   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

The parable of the unjust steward and of the rich man and Lazarus.

[1] Dicebat autem et ad discipulos suos : Homo quidam erat dives, qui habebat villicum : et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. [2] Et vocavit illum, et ait illi : Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuae : jam enim non poteris villicare. [3] Ait autem villicus intra se : Quid faciam? quia dominus meus aufert a me villicationem. Fodere non valeo, mendicare erubesco. [4] Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas. [5] Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo : Quantum debes domino meo?

[6] At ille dixit : Centum cados olei. Dixitque illi : Accipe cautionem tuam : et sede cito, scribe quinquaginta. [7] Deinde alii dixit : Tu vero quantum debes? Qui ait : Centum coros tritici. Ait illi : Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. [8] Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset : quia filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. [9] Et ego vobis dico : facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. [10] Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est : et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.

[11] Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis? [12] Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? [13] Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget : aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae. [14] Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari : et deridebant illum. [15] Et ait illis : Vos estis qui justificatis vos coram hominibus : Deus autem novit corda vestra : quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.

[16] Lex et prophetae usque ad Joannem : ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. [17] Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere. [18] Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, moechatur : et qui dimissam a viro ducit, moechatur. [19] Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. [20] Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,

[21] cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat : sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. [22] Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. [23] Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus : [24] et ipse clamans dixit : Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. [25] Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris :

[26] et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est : ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. [27] Et ait : Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei : [28] habeo enim quinque fratres : ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. [29] Et ait illi Abraham : Habent Moysen et prophetas : audiant illos. [30] At ille dixit : Non, pater Abraham : sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent.

[31] Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.

< previous   Gospel According to Saint Luke   next >
< previous   Chapter 16   next >