Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint Luke   next >
< previous   Chapter 13   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

The necessity of penance. The barren fig tree. The cure of the infirm woman. The journey to Jerusalem.

[1] Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. [2] Et respondens dixit illis : Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerint, quia talia passi sunt? [3] Non, dico vobis : sed nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. [4] Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos : putatis quia et ipsi debitores fuerint praeter omnes homines habitantes in Jerusalem? [5] Non, dico vobis : sed si poenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.

[6] Dicebat autem et hanc similitudinem : Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. [7] Dixit autem ad cultorem vineae : Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio : succide ergo illam : ut quid etiam terram occupat? [8] At ille respondens, dicit illi : Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora, [9] et siquidem fecerit fructum : sin autem, in futurum succides eam. [10] Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.

[11] Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo : et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. [12] Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. [13] Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. [14] Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbae : Sex dies sunt in quibus oportet operari : in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. [15] Respondens autem ad illum Dominus, dixit : Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare?

[16] Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? [17] Et cum haec diceret, erubescant omnes adversarii ejus : et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriosae fiebant ab eo. [18] Dicebat ergo : Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud? [19] Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam : et volucres caeli requieverunt in ramis ejus. [20] Et iterum dixit : Cui simile aestimabo regnum Dei?

[21] Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum. [22] Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem. [23] Ait autem illi quidam : Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos : [24] Contendite intrare per angustam portam : quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt. [25] Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes : Domine, aperi nobis : et respondens dicet vobis : Nescio vos unde sitis :

[26] tunc incipietis dicere : Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. [27] Et dicet vobis : Nescio vos unde sitis : discedite a me omnes operarii iniquitatis. [28] Ibi erit fletus et stridor dentium : cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. [29] Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. [30] Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.

[31] In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi : Exi, et vade hinc : quia Herodes vult te occidere. [32] Et ait illis : Ite, et dicite vulpi illi : Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. [33] Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare : quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. [34] Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? [35] Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis : Benedictus qui venit in nomine Domini.

< previous   Gospel According to Saint Luke   next >
< previous   Chapter 13   next >