Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint Luke   next >
< previous   Chapter 9   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

Christ sends forth his apostles, feeds five thousand with five loaves, is transfigured and casts out a devil.

[1] Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent. [2] Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos. [3] Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. [4] Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. [5] Et quicumque non receperint vos : exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.

[6] Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique. [7] Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo, et haesitabat eo quod diceretur [8] a quibusdam : Quia Joannes surrexit a mortuis : a quibusdam vero : Quia Elias apparuit : ab aliis autem : Quia propheta unus de antiquis surrexit. [9] Et ait Herodes : Joannem ego decollavit : quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et quaerebat videre eum. [10] Et reversi Apostoli, narraverunt illi quaecumque fecerunt : et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidae.

[11] Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum : et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat. [12] Dies autem coeperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi : Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quae circa sunt, divertant, et inveniant escas : quia hic in loco deserto sumus. [13] Ait autem ad illos : Vos date illis manducare. At illi dixerunt : Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces : nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. [14] Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos : Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. [15] Et ita fecerunt : et discumbere fecerunt omnes.

[16] Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum, et benedixit illis : et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas. [17] Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim. [18] Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli : et interrogavit illos, dicens : Quem me dicunt esse turbae? [19] At illi responderunt, et dixerunt : Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero unus propheta de prioribus surrexit. [20] Dixit autem illis : Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit : Christum Dei.

[21] At ille increpans illos, praecepit ne cui dicerent hoc, [22] dicens : Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere. [23] Dicebat autem ad omnes : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. [24] Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam : nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. [25] Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat?

[26] Nam qui me erubuerit, et meos sermones : hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. [27] Dico autem vobis vere : sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. [28] Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. [29] Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera : et vestitus ejus albus et refulgens. [30] Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,

[31] visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. [32] Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo. [33] Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Praeceptor, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliae : nesciens quid diceret. [34] Haec autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos : et timuerunt, intrantibus illis in nubem. [35] Et vox facta est de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.

[36] Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quae viderant. [37] Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. [38] Et ecce vir de turba exclamavit, dicens : Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi : [39] et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum : [40] et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt.

[41] Respondens autem Jesus, dixit : O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum. [42] Et cum accederet, elisit illum daemonium, et dissipavit. [43] Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus. [44] Stupebant autem omnes in magnitudine Dei : omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat, dixit ad discipulos suos : Ponite vos in cordibus vestris sermones istos : Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. [45] At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud : et timebant eum interrogare de hoc verbo.

[46] Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset. [47] At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se, [48] et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit : et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est. [49] Respondens autem Joannes dixit : Praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, et prohibuimus eum : quia non sequitur nobiscum. [50] Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere : qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

[51] Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem. [52] Et misit nuntios ante conspectum suum : et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi. [53] Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. [54] Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt : Domine, vis dicimus ut ignis descendat de caelo, et consumat illos? [55] Et conversus increpavit illos, dicens : Nescitis cujus spiritus estis.

[56] Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum. [57] Factum est autem : ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum : Sequar te quocumque ieris. [58] Dixit illi Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. [59] Ait autem ad alterum : Sequere me : ille autem dixit : Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. [60] Dixitque ei Jesus : Sine ut mortui sepeliant mortuos suos : tu autem vade, et annuntia regnum Dei.

[61] Et ait alter : Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quae domi sunt. [62] Ait ad illum Jesus : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.

< previous   Gospel According to Saint Luke   next >
< previous   Chapter 9   next >