DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Luke | >
< previous | Chapter 5 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

The miraculous draught of fishes. The cure of the leper and of the paralytic. The call of Matthew.

[1] Factum est autem, cum turbae irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. [2] Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia. [3] Ascendens autem in unam navim, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas. [4] Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. [5] Et respondens Simon, dixit illi: Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete.

[6] Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam: rumpebatur autem rete eorum. [7] Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. [8] Quod cum vidisset Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. [9] Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant: [10] similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedaei, qui erunt socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens.

[11] Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum. [12] Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. [13] Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo. [14] Et ipse praecepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis. [15] Perambulabat autem magis sermo de illo: et conveniebant turbae multae ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.

[16] Ipse autem secedebat in desertum, et orabat. [17] Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisaei sedentes, et legis doctores, qui venerunt ex omni castello Galilaeae, et Judaeae, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos. [18] Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quaerebant eum inferre, et ponere ante eum. [19] Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum. [20] Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua.

[21] Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? [22] Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris? [23] Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, et ambula? [24] Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. [25] Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat: et abiit in domum suam, magnificans Deum.

[26] Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie. [27] Et post haec exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. [28] Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. [29] Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes. [30] Et murmurabant pharisaei et scribae eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?

[31] Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. [32] Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam. [33] At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum: tui autem edunt et bibunt? [34] Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare? [35] Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus: tunc jejunabunt in illis diebus.

[36] Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo. [37] Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt: [38] sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur. [39] Et nemo bibens vetus, statim vult novum: dicit enim: Vetus melius est.

< previous | Chapter 5 | next >