Zacheus entertains Christ. The parable of the pounds. Christ rides upon an ass and weeps over Jerusalem.
[1] Et ingressus perambulabat Jericho.
[2] Et ecce vir nomine Zachaeus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives :
[3] et quaerebat videre Jesum, quis esset : et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat.
[4] Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus.
[5] Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zachaee, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere.
[6] Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.
[7] Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.
[8] Stans autem Zachaeus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
[9] Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrahae.
[10] Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat.
[11] Haec illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
[12] Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
[13] Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.
[14] Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.
[15] Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
[16] Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
[17] Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
[18] Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.
[19] Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates.
[20] Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario :
[21] timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.
[22] Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi :
[23] et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?
[24] Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.
[25] Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas.
[26] Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.
[27] Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me.
[28] Et his dictis, praecedebat ascendens Jerosolymam.
[29] Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,
[30] dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod introeuntes, invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite.
[31] Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat.
[32] Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
[33] Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum?
[34] At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet.
[35] Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.
[36] Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via :
[37] et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnes turbae discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,
[38] dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in caelo, et gloria in excelsis.
[39] Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos.
[40] Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.
[41] Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens :
[42] Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi : nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
[43] Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique :
[44] et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem : eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae.
[45] Et ingressus in templum, coepit ejicere vendentes in illo, et ementes,
[46] dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum.
[47] Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribae, et princeps plebis quaerebant illum perdere :
[48] et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.
|