DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Gospel According to Saint Luke | >
< previous | Chapter 21 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

The widow's mites. The signs that should forerun the destruction of Jerusalem and the end of the world.

[1] Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. [2] Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo. [3] Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit. [4] Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: haec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit. [5] Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit:

[6] Haec quae videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. [7] Interrogaverunt autem illum, dicentes: Praeceptor, quando haec erunt, et quod signum cum fieri incipient? [8] Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos. [9] Cum autem audieritis praelia et seditiones, nolite terreri: oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis. [10] Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.

[11] Et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de caelo, et signa magna erunt. [12] Sed ante haec omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum: [13] continget autem vobis in testimonium. [14] Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis: [15] ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.

[16] Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis: [17] et eritis odio omnibus propter nomen meum: [18] et capillus de capite vestro non peribit. [19] In patientia vestra possidebitis animas vestras. [20] Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus:

[21] tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam, [22] quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt. [23] Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. [24] Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. [25] Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris, et fluctuum:

[26] arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione, quae supervenient universo orbi: nam virtutes caelorum movebuntur: [27] et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. [28] His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra. [29] Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores: [30] cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas.

[31] Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. [32] Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. [33] Caelum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt. [34] Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitae, et superveniat in vos repentina dies illa: [35] tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae.

[36] Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis. [37] Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti. [38] Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.

< previous | Chapter 21 | next >