Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Gospel According to Saint Luke   next >
< previous   Chapter 17   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

Lessons of avoiding scandal and of the efficacy of faith. The ten lepers. The manner of the coming of Christ.

[1] Et ait ad discipulos suos : Impossibile est ut non veniant scandala : vae autem illi per quem veniunt. [2] Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. [3] Attendite vobis : Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum : et si poenitentiam egerit, dimitte illi. [4] Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens : Poenitet me, dimitte illi. [5] Et dixerunt apostoli Domino : Adauge nobis fidem.

[6] Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis. [7] Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe : [8] et non dicat ei : Para quod coenem, et praecinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post haec tu manducabis, et bibes? [9] Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae ei imperaverat? [10] non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus.

[11] Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam. [12] Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe : [13] et levaverunt vocem, dicentes : Jesu praeceptor, miserere nostri. [14] Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. [15] Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,

[16] et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens : et hic erat Samaritanus. [17] Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? [18] Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. [19] Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit. [20] Interrogatus autem a pharisaeis : Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione :

[21] neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. [22] Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. [23] Et dicent vobis : Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini : [24] nam, sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt, fulget : ita erit Filius hominis in die sua. [25] Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.

[26] Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis : [27] edebant et bibebant : uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes. [28] Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant : [29] qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo, et omnes perdidit : [30] secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur.

[31] In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa : et qui in agro, similiter non redeat retro. [32] Memores estote uxoris Lot. [33] Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam : et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. [34] Dico vobis : In illa nocte erunt duo in lecto uno : unus assumetur, et alter relinquetur : [35] duae erunt molentes in unum : una assumetur, et altera relinquetur : duo in agro : unus assumetur, et alter relinquetur.

[36] Respondentes dicunt illi : Ubi Domine? [37] Qui dixit illis : Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae.

< previous   Gospel According to Saint Luke   next >
< previous   Chapter 17   next >