Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Wisdom   next >
< previous   Chapter 14   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19  

The beginning of worshipping idols: and the effects thereof.

[1] Iterum alius navigare cogitans, et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat. [2] Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit sua. [3] Tua autem, Pater, providentia gubernat : quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam, [4] ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare. [5] Sed ut non essent vacua sapientiae tuae opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas, et transeuntes mare per ratem liberati sunt.

[6] Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit saeculo semen nativitatis quae manu tua erat gubernata. [7] Benedictum est enim lignum per quod fit justitia; [8] per manus autem quod fit idolum, maledictum est et ipsum, et qui fecit illud; quia ille quidem operatus est, illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est. [9] Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus; [10] etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur.

[11] Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturae Dei in odium factae sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. [12] Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum; et adinventio illorum corruptio vitae est : [13] neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum. [14] Supervacuitas enim hominum haec advenit in orbem terrarum; et ideo brevis illorum finis est inventus. [15] Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere coepit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.

[16] Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta. [17] Et hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui aberat, tanquam praesentem colerent sua sollicitudine. [18] Provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia. [19] Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret. [20] Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis, eum qui ante tempus tanquam homo honoratus fuerat, nunc deum aestimaverunt.

[21] Et haec fuit vitae humanae deceptio, quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. [22] Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. [23] Aut enim filios suos sacrificantes, aut obscura sacrificia facientes, aut insaniae plenas vigilias habentes, [24] neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt : sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat; [25] et omnia commista sunt : sanguis, homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et perjurium, tumultus bonorum,

[26] Dei immemoratio, animarum inquinatio. Nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio moechiae et impudicitiae. [27] Infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est, et initium et finis. [28] Aut enim dum laetantur insaniunt, aut certe vaticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut pejerant cito. [29] Dum enim confidunt in idolis quae sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant. [30] Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam.

[31] Non enim juratorum virtus, sed peccantium poena, perambulat semper injustorum praevaricationem.

< previous   Book Of Wisdom   next >
< previous   Chapter 14   next >