The difference between the chaste and the adulterous generations: and between the death of the just and the wicked.
[1] O quam pulchra est casta generatio, cum claritate! Immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.
[2] Cum praesens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium vincens.
[3] Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt.
[4] Et si in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur.
[5] Confringentur enim rami inconsummati; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti.
[6] Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua.
[7] Justus autem si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit;
[8] senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata : cani autem sunt sensus hominis,
[9] et aetas senectutis vita immaculata.
[10] Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est.
[11] Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius.
[12] Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia.
[13] Consummatus in brevi, explevit tempora multa;
[14] placita enim erat Deo anima illius : propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in praecordiis talia,
[15] quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius.
[16] Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti.
[17] Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus.
[18] Videbunt, et contemnent eum; illos autem Dominus irridebit.
[19] Et erunt post haec decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum; quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur : et erunt gementes, et memoria illorum peribit.
[20] Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.
|