Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Wisdom   next >
< previous   Chapter 12   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19  

God's wisdom and mercy in his proceedings with the Chanaanites.

[1] O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus! [2] Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine. [3] Illos enim antiquos inhabitatores terrae sanctae tuae, quos exhorruisti, [4] quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina et sacrificia injusta, [5] et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo,

[6] et auctores parentes animarum inauxiliatarum, perdere voluisti per manus parentum nostrorum; [7] ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quae tibi omnium carior est terra. [8] Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent. [9] Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis, aut bestiis saevis, aut verbo duro simul exterminare; [10] sed partibus judicans, dabas locum poenitentiae, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.

[11] Semen enim erat maledictum ab initio; nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum. [12] Quis enim dicet tibi : Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti? [13] Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium. [14] Neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti. [15] Cum ergo sis justus, juste omnia disponis; ipsum quoque qui non debet puniri condemnare, exterum aestimas a tua virtute.

[16] Virtus enim tua justitiae initium est, et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis. [17] Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum qui te nesciunt audaciam traducis. [18] Tu autem dominator virtutis, cum tranquilitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos : subest enim tibi, cum volueris posse. [19] Docuisti autem populum tuum, per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum; et bonae spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das locum in peccatis poenitentiae. [20] Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum per quae possent mutari a malitia :

[21] cum quanta diligentia judicasti filios tuos, quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum! [22] Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam. [23] Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta. [24] Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos aestimantes haec quae in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes. [25] Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti.

[26] Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei judicium experti sunt. [27] In quibus enim patientes indignabantur per haec quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.

< previous   Book Of Wisdom   next >
< previous   Chapter 12   next >