DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Wisdom | >
< previous | Chapter 2 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19

The vain reasonings of the wicked: their persecuting the just, especially the Son of God.

[1] Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. [2] Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum: [3] qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata. [4] Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum. [5] Umbrae enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur.

[6] Venite ergo, et fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter. [7] Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis. [8] Coronemus nos rosis antequam marcescant; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra: [9] nemo nostrum exsors sit luxuriae nostrae. Ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors. [10] Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduae, nec veterani revereamur canos multi temporis,

[11] sit autem fortitudo nostra lex justitiae; quod enim infirmum est inutile invenitur. [12] Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae. [13] Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. [14] Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. [15] Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae ejus.

[16] Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et praefert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum. [17] Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quae ventura sunt illi, et sciemus quae erunt novissima illius. [18] Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum. [19] Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius. [20] Morte turpissima condemnemus eum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius.

[21] Haec cogitaverunt, et erraverunt: excaecavit enim illos malitia eorum. [22] Et nescierunt sacramenta Dei; neque mercedem speraverunt justitiae, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. [23] Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suae fecit illum. [24] Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum: [25] imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.

< previous | Chapter 2 | next >