Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Wisdom   next >
< previous   Chapter 7   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19  

The excellence of wisdom: how she is to be found.

[1] Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est; et in ventre matris figuratus sum caro, [2] decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine. Ex semine hominis, et delectamento somni conveniente. [3] Et ego natus accepi communem aerem; et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans. [4] In involumentis nutritus sum, et curis magnis : [5] nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.

[6] Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus. [7] Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae; [8] et praeposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. [9] Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. [10] Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius.

[11] Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius; [12] et laetatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est. [13] Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. [14] Infinitus enim thesaurus est hominibus; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei, propter disciplinae dona commendati. [15] Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et praesumere digna horum quae mihi dantur, quoniam ipse sapientiae dux est, et sapientium emendator.

[16] In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina. [17] Ipse enim dedit mihi horum quae sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum, [18] initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum, [19] anni cursus, et stellarum dispositiones, [20] naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum.

[21] Et quaecumque sunt absconsa et improvisa didici : omnium enim artifex docuit me sapientia. [22] Est enim in illa spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens, [23] humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis. [24] Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia : attingit autem ubique propter suam munditiam. [25] Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit;

[26] candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. [27] Et cum sit una, omnia potest; et in se permanens omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. [28] Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. [29] Est enim haec speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior. [30] Illi enim succedit nox; sapientiam autem non vincit malitia.

< previous   Book Of Wisdom   next >
< previous   Chapter 7   next >