Douay-Rheims Bible
< | Book Of Wisdom | >
< previous | Chapter 16 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19

[1] propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt [2] pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram [3] ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam [4] oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur [5] etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur

[6] non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae [7] qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem [8] et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo [9] illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari [10] filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos

[11] in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio [12] etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia [13] tu enim vitae et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis [14] homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae recepta est [15] sed tuam manum effugere inpossibile est

[16] negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati [17] quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis iustorum [18] quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem [19] et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquae terrae nationem exterminaret [20] pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem

[21] substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur [22] nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans [23] hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam suae virtutis oblitus est [24] creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt [25] propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt

[26] ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat [27] quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat [28] ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare [29] ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et disperiet tamquam aqua supervacua

< previous | Chapter 16 | next >