Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Wisdom   next >
< previous   Chapter 17   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19  

The Egyptian darkness.

[1] Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua. Propter hoc indisciplinatae animae erraverunt. [2] Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae, vinculis tenebrarum et longae noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuae providentiae jacuerunt. [3] Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati. [4] Neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personae tristes illis apparentes pavorem illis praestabant. [5] Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere, nec siderum limpidae flammae illuminare poterant illam noctem horrendam.

[6] Apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus; et timore perculsi illius quae non videbatur faciei, aestimabant deteriora esse quae videbantur. [7] Et magicae artis appositi erant derisus, et sapientiae gloriae correptio cum contumelia. [8] Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant. [9] Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aerem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre. [10] Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis; semper enim praesumit saeva, perturbata conscientia.

[11] Nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum. [12] Et dum ab intus minor est exspectatio, majorem computat inscientiam ejus causae, de qua tormentum praestat. [13] Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes, [14] aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animae deficiebant traductione; subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat. [15] Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.

[16] Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius praeoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem; [17] una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquae decurrentis nimium, [18] aut sonus validus praecipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo, deficientes faciebant illos prae timore. [19] Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur. [20] Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quae superventura illis erat; ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.

< previous   Book Of Wisdom   next >
< previous   Chapter 17   next >