Idolaters are inexcusable: and those most of all that worship for gods the works of the hands of men.
[1] Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei; et de his quae videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex;
[2] sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt.
[3] Quorum si specie delectati, deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est; speciei enim generator haec omnia constituit.
[4] Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis quoniam qui haec fecit fortior est illis;
[5] a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit creator horum videri.
[6] Sed tamen adhuc in his minor est querela; et hi enim fortasse errant, Deum quaerentes, et volentes invenire.
[7] Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt, et persuasum habent quoniam bona sunt quae videntur.
[8] Iterum autem nec his debet ignosci.
[9] Si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare saeculum, quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt?
[10] Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem et similitudines animalium, aut lapidem inutilem opus manus antiquae.
[11] Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et hujus docte eradat omnem corticem, et arte sua usus, diligenter fabricet vas utile in conversationem vitae;
[12] reliquiis autem ejus operis ad praeparationem escae abutatur;
[13] et reliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vorticibus plenum, sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suae artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis,
[14] aut alicui ex animalibus illud comparet : perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam quae in illo est perliniens;
[15] et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro,
[16] ne forte cadat; prospiciens illi, sciens quoniam non potest adjuvare se : imago enim est, et opus est illi adjutorium.
[17] Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens inquirit. Non erubescit loqui cum illo qui sine anima est.
[18] Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat.
[19] Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest; et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu, petit ab eo qui in omnibus est inutilis.
|