Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Canticle Of Canticles (Song Of Solomon) | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08

The spouse aspires to an union with Christ, their mutual love for one another.

[1] SPONSA. Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino, [2] fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulae dilexerunt te. [3] CHORUS ADOLESCENTULARUM. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. [4] SPONSA. Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. [5] Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.

[6] Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. [7] SPONSUS. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum. [8] Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. [9] Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis; collum tuum sicut monilia. [10] Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.

[11] SPONSA. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. [12] Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur. [13] Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. [14] SPONSUS. Ecce tu pulchra es, amica mea! ecce tu pulchra es! Oculi tui columbarum. [15] SPONSA. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus! Lectulus noster floridus.

[16] Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.

< previous | Chapter 1 | next >