DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Canticle Of Canticles (Song Of Solomon) | >
< previous | Chapter 7 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08

A further description of the graces of the church the spouse of Christ.

[1] SPONSA. Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? CHORUS. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Juncturae femorum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis. [2] Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. [3] Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreae. [4] Collum tuum sicut turris eburnea; oculi tui sicut piscinae in Hesebon quae sunt in porta filiae multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum. [5] Caput tuum ut Carmelus; et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus.

[6] SPONSUS. Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis! [7] Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris. [8] Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus; et erunt ubera tua sicut botri vineae, et odor oris tui sicut malorum. [9] Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. [10] SPONSA. Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.

[11] Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis. [12] Mane surgamus ad vineas: videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi ubera mea. [13] Mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.

< previous | Chapter 7 | next >