Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Canticle Of Canticles (Song Of Solomon)   next >
< previous   Chapter 5   next >
01 02 03 04 05 06 07 08                        

Christ calls his spouse: she languishes with love: and describes him by his graces.

[1] Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. SPONSUS. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. [2] SPONSA. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis : SPONSUS. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. [3] SPONSA. Expoliavi me tunica mea : quomodo induar illa? lavi pedes meos : quomodo inquinabo illos? [4] Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus. [5] Surrexi ut aperirem dilecto meo; manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.

[6] Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est; quaesivi, et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi. [7] Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem; percusserunt me, et vulneraverunt me. Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum. [8] Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo. [9] CHORUS. Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos? [10] SPONSA. Dilectus meus candidus et rubicundus; electus ex millibus.

[11] Caput ejus aurum optimum; comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus. [12] Oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima. [13] Genae illius sicut areolae aromatum, consitae a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam. [14] Manus illius tornatiles, aureae, plenae hyacinthis. Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris. [15] Crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri.

[16] Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae Jerusalem. [17] CHORUS. Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? quo declinavit dilectus tuus? et quaeremus eum tecum.

< previous   Canticle Of Canticles (Song Of Solomon)   next >
< previous   Chapter 5   next >