DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Canticle Of Canticles (Song Of Solomon) | >
< previous | Chapter 4 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08

Christ sets forth the graces of his spouse: and declares his love for her.

[1] SPONSUS. Quam pulchra es, amica mea! quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad. [2] Dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro; omnes gemellis foetibus, et sterilis non est inter eas. [3] Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae, absque eo quod intrinsecus latet. [4] Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis; mille clypei pendant ex ea, omnis armatura fortium. [5] Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreae gemelli, qui pascuntur in liliis.

[6] Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris. [7] Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. [8] Veni de Libano, sponsa mea: veni de Libano, veni, coronaberis: de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. [9] Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. [10] Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

[11] Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. [12] Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus. [13] Emissiones tuae paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo. [14] Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani; myrrha et aloe, cum omnibus primis unguentis. [15] Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano.

[16] SPONSA. Surge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius.

< previous | Chapter 4 | next >