Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Canticle Of Canticles (Song Of Solomon)   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04 05 06 07 08                        

The spouse seeks Christ. The glory of his humanity.

[1] In lectulo meo, per noctes, quaesivi quem diligit anima mea : quaesivi illum, et non inveni. [2] Surgam, et circuibo civitatem : per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea : quaesivi illum, et non inveni. [3] Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem : Num quem diligit anima mea vidistis? [4] Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea : tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genetricis meae. [5] SPONSUS. Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.

[6] CHORUS. Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii? [7] En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, [8] omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi : uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. [9] Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani; [10] columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum; media caritate constravit, propter filias Jerusalem.

[11] Egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die laetitiae cordis ejus.

< previous   Canticle Of Canticles (Song Of Solomon)   next >
< previous   Chapter 3   next >