Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Wisdom   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19  

The happiness of the just: and the unhappiness of the wicked.

[1] Justorum autem animae in manu Dei sunt, et non tangent illos tormentum mortis. [2] Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum, [3] et quod a nobis est iter exterminium; illi autem sunt in pace; [4] et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. [5] In paucis vexati sunt in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.

[6] Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. [7] Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent. [8] Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum. [9] Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus. [10] Impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt, qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt.

[11] Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est; et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. [12] Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii eorum. [13] Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis; et incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum; [14] et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima : dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. [15] Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quae non concidat radix sapientiae.

[16] Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur. [17] Et si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum. [18] Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem. [19] Nationis enim iniquae dirae sunt consummationes.

< previous   Book Of Wisdom   next >
< previous   Chapter 3   next >