The slaughter of the firstborn in Egypt: the efficacy of Aaron's intercession, in the sedition on occasion of Core.
[1] Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te;
[2] et qui ante laesi erant, quia non laedebantur, gratias agebant; et ut esset differentia, donum petebant.
[3] Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae, et solem sine laesura boni hospitii praestitisti.
[4] Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari.
[5] Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno expositio filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida.
[6] Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animaequiores essent.
[7] Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio.
[8] Sicut enim laesisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti.
[9] Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiae legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes.
[10] Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
[11] Simili autem poena servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus.
[12] Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est.
[13] De omnibus enim non credentes, propter veneficia; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse.
[14] Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,
[15] omnipotens sermo tuus de caelo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,
[16] gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans, replevit omnia morte, et usque ad caelum attingebat stans in terra.
[17] Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati.
[18] Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis.
[19] Visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant, ne inscii quare mala patiebantur perirent.
[20] Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis et commotio in eremo facta est multitudinis; sed non diu permansit ira tua.
[21] Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suae scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit irae, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.
[22] Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturae potentia; sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum, et testamentum commemorans.
[23] Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam quae ad vivos ducebat viam.
[24] In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum; et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificientia tua in diademate capitis illius sculpta erat.
[25] His autem cessit qui exterminabat, et haec extimuit; erat enim sola tentatio irae sufficiens.
|