Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Wisdom   next >
< previous   Chapter 15   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19  

The servants of God praise him who hath delivered them from idolatry; condemning both the makers and the worshippers of idols.

[1] Tu autem, Deus noster, suavis et verus es, patiens, et in misericordia disponens omnia. [2] Etenim si peccaverimus, tui sumus scientes magnitudinem tuam; et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. [3] Nosse enim te, consummata justitia est; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. [4] Non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio, nec umbra picturae labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores, [5] cujus aspectus insensato dat concupiscentiam, et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima.

[6] Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt. [7] Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa, et similiter quae his sunt contraria; horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus. [8] Et cum labore vano deum fingit de eodem luto, ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusilum reducit se unde acceptus est, repetitus animae debitum quam habebat. [9] Sed cura est illi non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est; sed concertatur aurificibus et argentariis; sed et aerarios imitatur, et gloriam praefert, quoniam res supervacuas fingit. [10] Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus;

[11] quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam quae operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. [12] Sed et aestimaverunt ludum esse vitam nostram, et conversationem vitae compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. [13] Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit. [14] Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animae superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi : [15] quoniam omnia idola nationum deos aestimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.

[16] Homo enim fecit illos; et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere. [17] Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam. [18] Sed et animalia miserrima colunt; insensata enim comparata his, illis sunt deteriora. [19] Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere; effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus.

< previous   Book Of Wisdom   next >
< previous   Chapter 15   next >