Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 22   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34

Humanity towards neighbours. Neither sex may use the apparel of the other. Cruelty to be avoided even to birds. Battlements about the roof of a house. Things of divers kinds not to be mixed. The punishment of him that slandereth his wife, as also of adultery and rape.

[1] Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et praeteribis : sed reduces fratri tuo, [2] etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum : duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus, et recipiat. [3] Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quae perierit : si inveneris eam, ne negligas quasi alienam. [4] Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo. [5] Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea : abominabilis enim apud Deum est qui facit haec.

[6] Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem : non tenebis eam cum filiis, [7] sed abire patieris, captos tenens filios : ut bene sit tibi, et longo vivas tempore. [8] Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum : ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in praeceps ruente. [9] Non seres vineam tuam altero semine : ne et sementis quam sevisti, et quae nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur. [10] Non arabis in bove simul et asino.

[11] Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est. [12] Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris. [13] Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam, [14] quaesieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit : Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem : [15] tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt :

[16] et dicet pater : Filiam meam dedi huic uxorem : quam quia odit, [17] imponit ei nomen pessimum, ut dicat : Non inveni filiam tuam virginem : et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis : [18] apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum, [19] condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel : habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitae suae. [20] Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas,

[21] ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur : quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui : et auferes malum de medio tui. [22] Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera : et auferes malum de Israel. [23] Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea, [24] educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur : puella, quia non clamavit, cum esset in civitate : vir, quia humiliavit uxorem proximi sui : et auferes malum de medio tui. [25] Sin autem in agro repererit vir puellam, quae desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus :

[26] puella nihil patietur, nec est rea mortis : quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est. [27] Sola erat in agro : clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam. [28] Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit : [29] dabit qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam : non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae. [30] Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus.

< previous   Book Of Deuteronomy   next >
< previous   Chapter 22   next >